Acta Apostolicae Sedis Commentarium Officiale
ACTA SS. CONGREGATIONITAI DECRETUM
Suprema S. Congregatio S. ()Ifleii, incomulodis mature perpensis. quae in religionis veraeque pietatis detrimentum cedunt ex Radiaesthesiae consultationibus a elericis peractis circa personarum circumstantias et eventus divinandos, ac prae oculís habitis quae in can. 138 et 139 §1 Codicis Iuris Canonici statuuntur ad elericos religiososque ab iis rebus arcendos quae ipsorum officium dignitatemque dedeceant aut eorum auctoritati nocere possint, haec quae sequuntur decernit, quin tamen quaestiones scientificas de Radiaesthesia hoc Decreto attingere velit:
Excellentissimis nempe locorum Ordinariis et Religiosorum Superioribus mandat, ut suis clericis et religiosis districta ratione prohibeantím quominus ad illas Radiaesthesiae scrutationes unquam procedant, quae supradictas consultationes respiciant. Eorumdem Ordinariorum vel Superiorum Religiosorum erit, si id necessarium vel opportunum duxerint, huiusmodi vetito poenalium sanctionum minas addere. Quod si quis ex elericis et religiosa hoc vetitum transgrediens recidivus fiat, vel gravibus incommodis aut scandalo locum dederit, Ordinarii vel Superiores id deferant ad hoc S. Supremum Tribunal.
Ó Copyright by CyjSoftware
1999